monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 12
Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, iam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias, quia defecit spiritus meus. Factus sum iam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum . In quo enim vivit spiritus eius, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est, Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur ; ut confitentes dicant, Memento quia pulvis sumus . Cum autem dixerint, Quia pulvis sumus memento; tunc dicant, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam terra sine aqua ; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue me, confirma me, ne sim pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, Anima mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo sequitur, Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae . Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt .